- PHIDIAS
- PHIDIASnobilis statuarius, qui in ebore seulpendo citra aemulum claruit: Cicer. de Orat. Phidiae simulacris nihil in eo genere perfectius. Diis tamen (ut inquit Quinctilianus l. 12. c. 10.) quam hominibus efficiendis mellior. Inter huius opera maxime commendara est Minervae statua, quam Athenis Olymp. 87. ex ebure fecit 36. cubit orum altitudine, in cuius clypeo Amazonum pugnam, et Gigantomachiam insculpsit, in soleis vero Centaurorum et Lapitharum certamen. Hanc in Acropoli urbis collocavit: dein pulsus in elidem venit, ubi occisus est. Proximam commendationem meruit Iuppiter Olympius, abipso in exilio factus, et ipso totus ex ebore, et Romae in porticibus Octaviae, venus. Plin. l. 35. c. 8. Hic etiam statuam Nemesis deae denûm cubitorum apud Rhamnuntem Aticae opidum, fecit, quae in manu mali ramum tenebat, ex quo parva surgebat complicatio, ubi teste Antigonô, inscriptum erat, Agoracritus Patrius fecit. Hunc enim discipulum suum Phidias adeo dilexit, ut nomen eius operi inscripserit. Initiô pictor fuit et Minervae clypeum Athenis pinxit, Pausan. in Eliacis, Plut. in Pericle. Choliastes Aristoph. fab. de Pace. Plin. loc. cit. Suid. Hinc Phidiacus. Propert. l. 3. El. 8. v. 26.Phidiacus signô se Iuppiter oruat eburnê.Martialis l. 7. Epigr. 55.Phidiaco si digna Iovi dare templa paravit,Has petat a nostro Pisa sonante manus.Ovid. Pont. l. 4. El. 1. v. 32.Bellica Phidiacâ siat Dea facta manu.Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 65.Si quid adhuc vacuâ tamen admirabile PisaPhidiacae rasêre manus.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.